- PRIMOGENITURAE
- PRIMOGENITURAEmagna semper veneratio; a qua Fortuna Natalis Primigenia, cuius memoriam Marmora servant non pauca: Gruterus Inscript. p. 76. Fortunae. Ivis. Pueri. Primigeniae. Et p. 1006. Iovi. O. M. et Fortunae. Primigen. V. S. A. L. L. Primigenius. cum. filio. Torquato. d. d. etc. Proin e solis foemellis numquam expositae primitivae: Hinc de gemellorom Primogenitura litigârunt iam olim Iurisconsulti, masculis fere faventes, ut fortioribus, quod in Hispaniam veteres Gothi invexêre primi. Proprium vero hoc Hebraeis ius, quibus ex officio incumbebat et Deo tam perfectos fetus primos, quam imperfectos, ad sacrum Ministerium offerre et oblatos deinde iumentis siclisque quinis redimere: quorum illud desiit, quum ad Levitas sacrorum ius devolveretur, istud in Aegyptiacae servitutis memoriam servatum est: Verba sunt Thomae Bartholini tract. de Puerperio Veterum. Et quidem de oblatione primogenitorum divinô iussu fieri solitâ diximus supra, ubi de Primitiis: Privilegia illorum tria praecipue fuêre, 1. Dominium in fratres, quo respicitur. Genes. c. 4. v. 7. Erga te est appetitus illius, et tu praees illi. 2. Portio dupla bonorum paternorum. Deuter. c. 21. v. 17. 3. Ius sacrorum, post patris obitum; quod obtinebat, antequam Aaronidae ad Sacerdotium eveherentur, Numer. c. 18. v. 16. et seqq. Quae omnia cum unico edulio vendidisset Esau, Primogenitus Isaaci, merito profanus dicitur, Hebraeor. c. 12. v. 16. De iure Primogeniturae apud alias Gentes, maxime vero in successionibus Regnorum ac Principatuum, consule rerum Civil. Scriptores. Addo saltem, etiam apud Romanos, maiores natu silios domesticis sacris praeponi consuevisse, ex Val. Maximo, l. 2. c. 7. ex 6. Tu namque Posthumi dictator, A. Posthumium, quem ad generis penetraliumque sacroroum successionem propagandum genueras —— securi percuti iussisti etc. De usu vocis προγενεσία, apud Scriptores Eccles. vide supra voce Pittacium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.